EXALUMINATUS Color

EXALUMINATUS Color
EXALUMINATUS Color
in margaritis maxime laudatus: verba sunt Plin. l. 9. c. 35. Et in candore ipso, magna differentia. Clarior in Rubro mari repertus. Indicus specularium lapidum squamas assimulat ---- Summalaus coloris est exalummatos vocari. Nempe a liquidi aluminis colore, cuius probatio in Plinio est, Ut sit limpidum lacteum, sine offensis fricantium, cum quodam igniculo caloris. Quae sumpta sunt ex his Dioscoridis l. 5. Τῆς δὲ υγρᾶς τὴν μάλιςτα διαφανῆ προκριτέον καὶ γαλακτώδη ὁμωλην´ τε καὶ δἰ ὅλου χυλώδη, ἔτι δὶ ἄλιθον καὶ πυρῶδες ἀποπνέουσαν. Quae ultima verba sic reddit Arabs, Et ex halat ex eo odor igneus, apud Bochart. Hierozoici Part. II. p. 690. Quae nempe limpidi, et liquidi candoris, sic dictae sunt, quas claras alibi Plin. idem vocat. At exaluminatae pelles, quae et alutae, quod vere exaluminarentur, ut candorem clarum acciperent. Cuiusmodi usui alumen inservire legas apud eundem: Serv. unde et aluta pellis alba per naturam. Imo, per alumen, nam alutam etiam alumen
Latini dixêre. Salmas. ubi supra p. 1166.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MARGARITA — I. MARGARITA Austriaca seu Falandrica, filia unrta Maximiliani I. IMperatoris ex Maria Burgundica, soror Philippi I. Hispaniae Regis. Mortuâ, equi lapsu, matre, in Galliam missa est, ut in aula Ludovici X. educaretur, mox Delphino desponsata, at… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”